Paroles "Adeste Fideles (O come, all ye faithful)" - Luciano Pavarotti

Adeste, fideles, laeti triumphantes
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.

Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

Deum de Deo, lumen de lumine,
Parturit virgo mater,
Deum verum, genitum, non factum.

Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

Cantet nunc hymnos chorus angelorum,
Cantet nunc aula caelestium
Gloria, gloria in excelsis Deo;

Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

Ergo qui natus die hodierna,
Iesu, tibi sit gloria
Patris aeterni verbum caro factum:

Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

Lyrics © Sony/ATV Music Publishing LLC, Universal Music Publishing Group, Warner/Chappell Music, Inc.

DOUGLAS GAMLEY

Luciano Pavarotti - Les dernières vidéos